라틴어 문장 검색

Iam letifero cedente pruinis autumno, iam quartanam sperantibus aegris stridebat deformis hiems praedamque recentem servabat, tamen hic properat, velut urgueat Auster, utque lacus suberant, ubi quamquam diruta servat ignem Troianum et Vestam colit Alba minorem, obstitit intranti miratrix turba parumper, ut cessit, facili patuerunt cardine valvae;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV21)
at contra taetra absinthi natura ferique centauri foedo pertorquent ora sapore;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 11:2)
Centauros itaque et Scyllarum membra videmus Cerbereasque canum facies simulacraque eorum quorum morte obita tellus amplectitur ossa;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 25:4)
nam certe ex vivo Centauri non fit imago, nulla fuit quoniam talis natura animata;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 25:6)
Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo esse queunt duplici natura et corpore bino ex alienigenis membris compacta, potestas hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 32:1)
ne forte ex homine et veterino semine equorum confieri credas Centauros posse neque esse, aut rapidis canibus succinctas semimarinis corporibus Scyllas et cetera de genere horum, inter se quorum discordia membra videmus;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 32:6)
Centauros foedare bimembres.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, V. 13:3)
non hasta viris, non letifer arcus, Telum flamma fuit, rapiensque incendia ventus Per Romana tulit celeri munimina cursu.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:53)
Obliquusque caput vanas serpentis in auras Effusae tuto comprendit guttura morsu Letiferam citra saniem:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:6)
Tali spiramine Nesis Emittit stygium nebulosis aera saxis, Antraque letiferi rabiem Typhonis anhelant.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:39)
Illic semiferos Ixionidas Centauros Foeta Pelethroniis nubes effudit in antris:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:66)
Semina foecundae segetis calcata perussit, Et non letiferas spirando perdidit auras.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:7)
Impendisse pudet lacrimas in funere mundi Mortibus innumeris, ac singula fata sequentem Quaerere, letiferum per cuius viscera vulnus Exierit;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 6:35)
Letiferae tibi caussa morae fuit avia Lesbos, Et prior in Nili pervenit litora Caesar.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 7:3)
Vadimus in campos steriles, exustaque mundi, Qua nimius Titan, et rarae in fontibus undae, Siccaque letiferis squalent serpentibus arva, Durum iter.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 4:32)

SEARCH

MENU NAVIGATION